monumenta.ch > Tertullianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 07, 1
Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii, et pabulo , et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet, tenebrarum et libidinum impiarum inverecundia procurent . Dicimur tamen semper, nec vos quod tam diu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si creditis, aut nolite credere, qui non eruistis.